monumenta.ch > Suetonius > bnf8040.152 > bkeCod.16.105r > sectio 10 > csg211.33 > vatVat.lat.186.250 > bnf6387.8 > bnf8907.602 > sectio 97 > bnf8907.604 > csg211.88 > csg95.5 > uwbM.p.th.f.12.16 > 62 > csg899.37 > hlw17.216 > bnf15046.184 > bkeCod.16.54v > 16.5v > bnf15046.302 > bnf6158.37 > sectio 4 > csg211.209 > 11 > Lucas, 24 > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 37
Nam ipse semper dolebit propter transacta peccata sua, ita ut etiam sibi ipsi iratus tam acrem poenitentiam agat quod se etiam indignum aestimet hominem vocari. Sed haec victoria est in fetore sordis illorum hominum quos abiicere nolo, quoniam post peccata sua me tandem quaesierunt. Nam qui me non spernunt, sed admonitionem meam suscipiunt, et me devote quaerunt, illis parata sum facere quidquid volunt; qui autem me contemnentes abiiciunt, illi mortui sunt, nec eos scio.